Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 274
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/274/ Secunda causa est vehemens coëuntium

imaginatio, de qua Plinius, libro 7 Historiae naturalis,

cap. 12., acutissime ita loquitur: «Similitudinum

quidem in mente reputatio est et in qua credantur

multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria

haustaeque imagines sub ipso conceptu;

cogitatio etiam utriuslibet, animum subito transvolans,

effingere similitudinem aut miscere existimatur,

ideoque plures in homine, quam in caeteris

omnibus animantibus, differentiae, quoniam velocitas

cogitationum animique celeritas et ingenij

varietas multiformes notas imprimit, cum caeteris

animantibus immobiles sint animi et similes

omnibus singulisque in suo cuique genere».

Cuius varietatis quamplurima subiicit

exempla. Divinus Aristoteles, sect. 10., Probl.

12., sciscitanti, cur beluinus foetus genitorum

gerat effigiem magis quam humanus,

respondet his verbis: «An quod homo vago varioque

plurimum animo in coitu est? Prout autem

pater materve in conceptu affecti fuerint, ita partus

evariant; caetera vero animantia, omnia

aut certe plurima, rei tantum ipsi intenta sunt». Et

ego, cum mensibus elapsis Genuae, illustri loco

et urbe celebri, philosophiam praelegerem,

ab illustri admodum et ingenioso

adolescente Iacobo Auria, discipulo ac

domino meo unice colendo, interrogatus

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES